- AERUSCATORES magnae Matris
- AERUSCATORES magnae MatrisGraec. Μητραγύρται, dicti fuêre olim Galli, Cybeles Ministri, eo quod stipem mendicandô cogerent. Sed et idem in Isidos sacris factum esse, discimus ex Ovidio de Ponto. l. 1. eleg. 1. v. 37.Ecquis ita est audax, ut limine cogat abireIactantem, Phariâ tinnula sistra manu?Ante Deûm Matrem cornu tibicen aduncôCum canit, exiguae quis stipis aera negat?Nempe unum idemque Numen Cybele ac Isis fuit, ut ostendit pluribus Voss. de Idolol. l. 2. c. 56. Romae autem non nisi ad paucos, eosque praefinitos dies, colligere hanc stipem licuit: idque, ne implerent animos superstitione, quam rationem adfert Tullius de LL. l. 2. Atque Aeruscatio eiusinodi etiam Carthagine obtinuit B. Augustini temporibus, ut ex co ostendit Voss. c. 55. Habebant vero tintinnabula, quorum sonitu homines in se averterent: Unde Romae Sacerdos Deae Syriae cum pera ac tintinnabulo, inter antiqua monumenta, hodieque visitur, vide et infra Metragyrta. More non absimili apud Italos hodiernos, qui D. Antonii fratres nuncupantur, et passim elcemosynam colligentes statim atque in vicos pervenerint, tintinnabula movent. Inprimis autem veteribus illis Isidis mendicabulis comparandi, Religiosi quidam seu Hypocritae inter Turcas Saracenosque, qui vitam solitariam, inter lupos, cervos, ursos, aquilas, aliasque istiusmodi feras, degere amantes, in cellis suis, harum quasdam alunt, ut viri sanctitate praediti appareant, re ipsa tamen, ut in solitudine cicurandis domitisque istiusmodi animalibus, tempus et otium fallant; Cum vero a praetereuntibus paricus sibi eleemosynas offerri vident, latebris suis relictis petunt civirates, ursum vel cervum manu ducentes, e quorum collo pendet tintinnabulum, quo eos, qui daturi quid sunt, convocent etc. Vide Hieron. Magium de Tintinnabulis. c. 7. ubi istiusmodi Religiosi iconem habes edit. ult.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.